carmina libraria Petrus Apianus, astronomicon Caesareum

Testo base di riferimento: Ingolstadii, 1540


De invictissimis Carlo et Ferdinando fratribus, orbis Romani imperatoribus epigramma Christophori Stathmioni

 

Ipse sub affini moderamine gaudet Olympo

      Terraque cognato gaudet in imperio.

Sidera cum luces noctes fraterna gubernent

      Ortus occasus frater uterque regit.

5

Ambo Romanae gentis: hunc lassus inumbrat,

      Phoebus, eum vigili roridus orbe videt.

Dic igitur caelum potius tellure quid ornet?

      Hoc habet, haec posthac est habitura deos.

 

Eiusdem in authorem

 

Invenit Hipparchus, Ptolomaeus illustrat, at illos

      Eiusdem facti singula fama colit.

Nunc Apianus erit modicus, qui praestat utrumque

      Prima simul mobis et manifesta ferens?

5

Si meruit Graius statuas puer arte Berosus

      Quid ni Germanus templa magister habet?

 

Argumentum operis per eundem

 

Quod peragant cursus errantia sidera quosve

      Fixa, quibus Phoebe subtrahat ora viis;

Quis sit inaequato figendus terminus anno

      Vt numeret festos littera sacra dies;

5

Quam variet Graius, quam nec Latius sibi constet

      Historicus, Crises tempora quaeque ferant.

Cuncta bipartito sed prima volumine cernes

      Mille quibus species membraque mille fluunt.

Altera pars subdet primo quotus usus ab orbe,

10

      Sit, veluti caudam a Sole cometa ferat.

Innumeros fructus Torqueti nobilis inde

      Structuramque suo quaeque nitore decens.

Omnia quae tanto spectabis acumine nata

      Quam poteras nusquam si prius acta forent.

15

Adde quod est numeris sine quidvis et sine calclis

      Quod renuit priscos nosque moratur opus.

Aestimet authori quid lector debeat ergo

      Aestimet et prudens haec bene posteritas.

 

Liber loquitur

 

Quid faciam? Vulgi sum memet in ora daturus

      Vltro. Num tutus malo latere domi?

Posterius certe satius, sed publica cogit

      Quem magis utilitas. Deprecor huic quid agas.

5

Huic ego parendo nil non sum ferre paratus

      Nec fieri mundo fabula nota queror.

Spes tamen est ingens fruiturum sidere fausto

      Tectum Caesareis non male nominibus.

His etenim semel acceptus, semel ipse probatus

10

      Iudicium vulgi nil moror instabilis.

Quem penes incerti certi quoque norma vacillat

      Consimili censens aequa et iniqua fide.